monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 2, 1, 25
FABIANUS philosophus hoc colore usus est, ut diceret: etiamsi sustinerem [ad] alicui tradi, diviti nollem. et in divitias dixit, non in divitem: illas esse, quae frugalitatem, quae pietatem expugnassent, quae malos patres, malos filios facerent. GALLUS VIBIUS fuit tam magnae olim eloquentiae quam postea insaniae; cui hoc accidisse uni scio, ut (in) insaniam non casu incideret sed iudicio perveniret; nam dum insanos imitatur, dum lenocinium ingeni furorem putat, quod [quodis] simulabat ad verum redegit. hic controversiam postero die, quam erat a Fabiano dicta, declamavit.